CAYSTER vel CAYSTRUS

CAYSTER vel CAYSTRUS
CAYSTER, vel CAYSTRUS
fluv. Asiae circa Ephesum, nune Chiay, cui etiam regioni nomen dat; nam tractus ille Caystrius dicitur, ut auctor est Eunapius Sardianus. Fluvius hic cycnis olim abundavit. Unde Ovidio, Trist. l. 5. El. 1. v. 11. Caystruss ales pro cycno. Propert. l. 3. El. 21. v. 15.
Si quave olorigeri visenda est ora Caystri.
Ubi tamen alii Gygaei. Vossius autem Ortygti legit. Ovidius, Met. l. 2. v. 252.
Et quae Maeonias celebrabant carmine ripas,
Flumineae volucres medio caluêre Caystro.
Martial. l. 1. Epigr. 54. v. 7.
Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
Inter Ledaeos ridetur corvus olores.
Homer. Il. β. v. 459.
---- Ο᾿ρνίθων πετεηνῷν ἔθνεα πολλὰ
Χηνῶν, ἢ γεράνων, ἢ κύκνων δουλιχοδείρων,
Α᾿ςίῳ εν λειμῶνι, Καυςτρίου ἀμφὶῥέεθρα,
Inde Virg. Georg. l. 1. v. 384.
Iam varias pelagi volucres et quae Asia ciram
Dulcibus in stagnis vimantur prata Caystri.
Ubi forsan melius legendum,
Dulcibus in patris rimantur stagna Caystri.
Nic. Lloydius. Oritur in Phrygia combusta. Dein per Lydiam labitur; et rigatis Philadelphiâ aliisque urbibus, per Ioniam in Sinum Ionium se exonerat. Est etiam Caystrus, secundum nonnullos, urbs Ciliciae mediterranea. Coeterium Fluvius non est magnus, sed formosus, ac non minus in varias spiras, quam Maeander, serpens, quae causa, quod non pauci illum cum Maeandro confuderint: inprimis quia per planum incedentibus, propter istiusmodi anfractus, quos non nisi in edito loco constituri observare possunt, duplex flumen videtur. Sed Maeauder integrô die cum dimidio inde distans, prope Mileti rudera, in mare se exonerat. Hinc in antiquis num mis Gallieni, et Salonini, filii huius, pro lemmate legimus, Ε᾽ΦΕΣΤΩΝ ΚΑ᾽ϒΣΤΡΟΣ, cum icone alicuius, hydriae effluenti incumbentis, i. e. EPHESIORUM CAYSTRUS; quum Maeander potius Milesiorum esser. Cum cura illius decursum e colle proximo, in quo rudera turis tetragonae, Carcer Pauli dictae, consideravit, exacte delineavit, atque cum miris Maeandri flexibus contulit, Iacobus Sponius Medicus Lugdnnensis, quem vide in lib. cui titulum fecit. Voyage de Levant et de 7. Eglis. tam. 2. ubi utriusque icones exbibet. Turcis appellatur Carasou, i. e. aqua nigra: Itern Coutchouk-Mindre et Minderscare, i. e. parvus seu niger Maeander; ob similitudinem cum Maeandro, quem sunpliciter Mindre, vel Boiouc-Mindre, h. e. magnum Maeandrum, appellant. Idem ibid. A'Caystro, nomen Caystrii Herois, cuius, ut et Asii sacella prope hunc fluvium monstrata fuisse adhuc suo tempore, refert Strabo, l. 14. apud Voss. de Idolol. origine ac progressu, l. 1. c. 21

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”